- CELLA Episcopi
- CELLA Episcopiseu Episcopi cella, German. Bischoffzell, oppid. Helvet. ad confluentes Siterae et Turi, in Turgea, parvum, sed elegans admodum, cum arce, et monasterio, a Solomone S. Galli Abbate et Episcopo Constantiensi, circa A. C. 891. exstructo: Muniri coeptum est sub Ottone Imperatore ut contra Hungarorumirruptiones rutum esset. Paret Episcopo Constantiensi ex parte, a quo Nobilitati A. C. 1115. oppignoratum fuit, per annos 100. Cetera αὐτονομίᾳ fruitur. Postquam enim ab Episcopis redemptum esset, insignia ab illis privilegia accepit, quae ab Imperatoribus confirmata. Inprimis Heuricus Episcopus in oppidum beneficus fuit, qui cives Senatus sententiae stare, omni appellatione praecisâ, iussit, A. C. 1031. Quod A. C. 1373. a Nicolao Episcopo confirmatum est. Ob quae merita, cum Episcopis fideliter adhaereret, ab hostibus eorum, tempore depositionis Friderici II. Imperatoris subitaneâ irruptione occupatum et combustum est. Reparatum dein, a Wenceslao Imperatore novô privilegiô est munitum, ne unquam ad extraneum tribunal cives rapiantur, etc. A Sangallensibus et Abbatiscellanis captum est A. C. 1406. et 1407. Iterum arsit, A. C. 1419. de novo postea privilegiis amplissimis ornatum, A. C. 1434. a Friderico, et A. C. 1468. ab Hermanno Episcopis. Habet autem Episcopus praefectum in arce, cui omnium muictarum pars media cedit, cives vero oppidi proprium sibi Senatum legunt: a quo cum Episocopus iusiurandum exigit, prius iuramentô se obstringit, se illorum privilegia et immunitates nullâ ratione imminuturum. Cives sub suis signis cum Helvetiis militant, quorum tamen Praefectus nullum in cos impetium habet. Religio hîc Reformata viget, inter cives: quibus inter primos Euangelium annuntiavit Doctor Iohannes Zuickius Constantiensis, mortuus A. C. 1542. Ferax virorum clarissimorum oppidum est. Hinc enim Theodorus Bibliander, Hugwaldus Mutius, Ioh. Iungius, etc. prodiêrunt, quorum primus Tiguri, alter Basileae, tertius Constantiae docuêre. Hinc Zuingerorum Basiliensium, de Ecclesia et Academia, totaque adco Re literaria optime meritorum merentiumque prosapia ortum ducit: Hodieque Bartholomaeo Anhornio Pastore, Theologo scriptis editis notissimo, gaudet. Vide Simler. de Rep. Helv. Stumpf. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.